SLAVI

SLAVI
SLAVI
populi German. qui ab Hamburgo urbe ad Albim fluv. usque ad mare Scythicum varias regiones incoluêre, qui et Vandali, et Vinuli, et Oboritae dicti sunt. Regio Slavia, et Slavonia. Vide
Sclavi, et Sclavonia. Addo hîc, quod aliter Slavini a 5. saeculo sic dicti, qui puriori aevô Venedi seu Vinidi appellati. Procopium primum eorum meminisse, de bello Vandal. tradit Cromerus de orig. et rebus gestis Polon. l. 1. c. 1. Nomini origo a Slava, quod famam seu gloriam genti notat, quam illa rebus maguis et praeclaris contra Romanos ac finitimos quoscumque gestis sibi comparavit, Cromer. c. 8. Primordia in abdito, cum, more bellicosarum gentium, diu literas contempserint: quanta vero terrarum spatia imperiô fuerint amplexi, indicio est, quod a Tanai et Volchda, ad mare usque Adriaticum, multitudine sua omnia impleverint. Slavoniae in Illyrico, Hunnis pulsis, Regnum constituerunt: alia ipsorum manus, Venedi seu Wendi speciatim ita dicti, in Regiones Vandalorum, inter Albim et Mare Balthicum, migravêre, unde ista Vandalorum et Venedorum frequens confusio, Crom. l. cit. c. 5. et 6. condideruntque geminam Slaviam, Orientalem et Occidentalem, quas oblervat Schurtzfleischius, in ἀποςπασματίοις suis Wittebergensibus, de rehus Stavicis. Serviorum, generis ipsorum, vestigia in condita Anhaltinatus urbe videre est, quae non minus testantur circumiacentes vici Roslow, Brambog, Rietzmug, Dobritz etc. Conf. Leunclavium Pand. Turc. num 37. In Illyrico autem Ostrivoius Regnum Slavoniae condidit et urbem de suo nomine, Ostrivoy, ad Danubium; dein aliam in Carniola Slovingradiam, Germ. Windischen Gratz, struxit. Eius nepos Selimirus, expugnatâ Scodrâ, Dalmatiae se Regem dixit: cuius fratres fuisle dicunt Lechum, Czechum et Russum, qui Slavorum colonias, circa A. C. 1050. in Bohemiam, Moraviam, Poloniam et Russiam duxerint. Vide Auctorem Historiae Orbis Terr. Geogr. ac Civ. c. 9. Sect. 1. de Incolis Orbis §. 6. Hodie Slavoniam a Borea Dravum, ab Austro Savum, ab Occidente urbem Garignizam, ab Ortu Hungariae partem habens, maiori ex parte Turcis subest; reliqua eius pars Austriae Archiduces dominos agnoscit: qui eodem illam, quô Dalmatiam Croatiamve, communi olim Pannonte nomine comprehensas, iure possident. Nempe Croatia ad superiorem Pannoniam; Sclavonia, cuius pars etiam Dalmatia, ad inferiorem, pertinuêre; atque ita pro accessione Regni Hungarici magis, quam propriis Regnis, habendae sunt. Quô autem titulô ad Serenissimam hanc Domum Hungaria pertineat, vide suô locô. Coeterum, Sclavorum, qui oram matis Balthici in Prussiam usque incolebant, tanta fuit semper ferocia, ut a Fide Christiana laepius defecerint, donec in potestatem Principum Megapolitanorum, Pomeraniae, Brandeburgi, Lusatiae, Misniae, et Ordinis Teutonici per Prussiam ac Livoniam concederent. Nec gravi licet servitute pressi, in hanc usque diem pristinos mores, et in Germanos odium internecinum, exuerunt: quin moribundis suis insusurrant, Abi in alterum mundum et ibi Germanis dominare, sicut tibi dominati fuerunt in hoc mundo. Propter gentis enim pertinaciam, cum servitus per universam Germaniam publicô decretô abolita fuisset, soli Sclavi hodieque gravi servitutis iugô premuntur, unde et Sclaves Germani mancipia appellant, Georg. Hornius Orb. Politic. Uti vero morum, sic et linguae iidem tenaces. Hinc enim lingua
Sclavonica, quam inter 4. Linguarum Europaearum matrices, Scaliger Ep. de Linguis Europ. merito collocat: e quibus Latina Europae partes Occidentales Teutonica Boreales, Graeca Australes sed ipsa, i. e. Slavonica, Orientales, nacta est. Eam enim Europa tertiâ fere sui parte, et inprimis totô Orientali tractu suô, praeter Hungariam et Walachiam, loquitur: utpote receptam a Dalmatis, Liburnis, macedonibus, Epirotis, Bosinatibus, Serviis, Rasciis; Bulgaris, Moldavis, Russis, Polonis, Bohemis etc. In Asia, Circassiis, Mengreliis et Gazaritis, familiaris est. Gesnerus et Rocha totas 60. nationes, quae linguâ hâc utantur, enumerant. In ipso Turcico Imperio plurimi Ianizerorum eam adhibent, nec abhorret Aula, a lingua tot finitimis Regionibus adeo usitatâ. Vide iterum Auctorem Histor. Orbis Terr. c. 9. Sect. 3. de Lingg. §. 5.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • slăvi — SLĂVÍ, slăvesc, vb. IV. tranz. 1. A glorifica pentru merite deosebite; a preamări, a lăuda. 2. A iubi peste măsură, a venera, a adora. – Din sl. slaviti. Trimis de RACAI, 07.12.2003. Sursa: DEX 98  A slăvi ≠ a denigra Trimis de siveco,… …   Dicționar Român

  • Slavi — obs. var. Slave n.2 …   Useful english dictionary

  • Slavi Trifonov — (en búlgaro:Слави Трифонов; Pleven, 18 de octubre de 1966), es un cantante, presentador de televisión y violista búlgaro. Es una de las personas más influyentes de su país. Contenido 1 Biografía 2 Discografía 2.1 Recopilat …   Wikipedia Español

  • Slavi's Show — ( bg. Шоуто на Слави) is a long running Bulgarian evening talk show aired every workday on bTV from 22:30 to 23:30 EET and hosted by Slavi Trifonov. Occasionally, the show also airs live at 20:00 EET.The programme blends elements of dancing, talk …   Wikipedia

  • Slavi Binev — Slavi Binev, né le 10 décembre 1965 à Sofia[1], est un homme politique bulgare, député au Parlement européen du parti d extrême droite Ataka. Champion européen de taekwondo en 1992, il est membre du bureau exécutif du Comité olympique… …   Wikipédia en Français

  • Slavi Trifonov — Stanislav Todorov Trifonov ( bg. Станислав Тодоров Трифонов) (born October 18, 1966), known as Slavi Trifonov ( bg. Слави Трифонов), is a Bulgarian showman, actor, singer and viola player born in Pleven (In Bulgarian:Плевен). Trifonov s music… …   Wikipedia

  • Slavi Zhekov — Football player infobox playername = Slavi Zhekov fullname = Slavi Zhekov nickname = dateofbirth = Birth date and age|1976|8|21|df=y cityofbirth = Stara Zagora countryofbirth = Bulgaria height = 1.75m currentclub = Beroe clubnumber = 7 position …   Wikipedia

  • Slavi Kostenski — Football player infobox playername = Slavi Kostenski fullname = Slavi Kostenski nickname = dateofbirth = 21 March, 1981 cityofbirth = Burgas countryofbirth = Bulgaria height = 1.86 m currentclub = flagicon|Bulgaria Spartak Varna clubnumber = 21… …   Wikipedia

  • Villa Velika - Slavi — (Велика,Болгария) Категория отеля: Адрес: Velika Village, 8271 Велика, Болгари …   Каталог отелей

  • SCLAVI mellus SLAVI — SCLAVI, mellus SLAVI populi Scythiae Europaeae, qui in Illyricum demigrantes Selavoniae nomen indiderunt Hi e Scythia egressi, Istria occupatâ, sub Iustino Imperatore totâ dein Graeciâ, sub Iustiniano devastarâ, per fratres duos, Lechum Poloniae …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”